- STIGMATIAE
- STIGMATIAEdicebantur olim Servi fugitivi, qui e fuga retracti stigmatibus notabantur. Qui mos quam antiquus, ex Herodoto l. 7. discimus, ubi stigmata Xerxem Hellesponto inussisse, praeter alias serviles poenas eidem inflictas, tradit: Et confirmat idem, apud Eundem l. 5. capitalis ille Tabellarius ab Histiaeo ad Aristagoram missus; Artemisiae item tropaea apud Rhodios, de quibus vide Vitruvium l. 2. c. 8. Imo et Phocylidem legimus praecipientem.Στίγματα μὴ γράψῃς ἐπονειδίζων θεράποντα.Et his notis insignes fuisse videntur Pagasaei servi, quos Hermippus apud Athenaeum Deipnosoph. l. 1. recensuit. Id autem inscriberedixt Ausonius Epigr. 15. unde facies inscripta, apud Claudian. l. 2. in Eutrop. Locus inustionis fuit frons, uti monstrat Lucianus Revivisc. qui fugitivos nescio quos Philosophos, typô vulpis aut simiae. censet in ea parte vultus inuri debere. Diphilus quoque Deipnos. l. 6. quendam insectatur, qui comam se alere Deo dicebat, ut capillis promissis obvelaret frontem inustam. At quaenam hae notae? Fuerunt qui statuerunt Φ. et F. quod utique non improbatur. Illud inicit scrupulum, quod Petronius nartat, Eumolpum implevisse frontes Encolpii et Gytonis ingentibus literis, quas appellat notum fugitivorum epigramma. Val. certe Maximus memoriae prodidit, servum Restionis inexpiabili literarum notâ, per summam oris contumeliam inustum; ubi vox illa liter arum minus apte ad unicum Φ. vel F. videtur posse referri. Nec eximit scrupulum Martialis l. i. Epigr. 29. v. 9. ubi invehitur in quendam, qui ex servili conditione pervenerat ad equestrem dignitatem, insigniaque equestria gerebat. Ita autem de illo, inter alia,Et numerosa linunt stellantem splenia frontem,Ignoras quis sit? splenia tolle, leges.Splenia profecto numerosa videntur adhibita, ut contegerent numerosas inscriptas literas; nec repetitâ literâ Φ. vel F. frontem implêsse verisimile est; sed potius inscriptionem hanc fuisse conceptam illis verbis, quae in eorum collaria et aereas lamellas incisa Romae hodieque visuntur. Cum enim Constantinus Aug. ad normam eius, quem profitebatur, humanitatis, vetuisset in facie noxiorum inscribi, quod dedeceret faciem maculari, quae ad similitudinem pulchritudinis caelestis esset figurata, non defuerunt lenes domim, qui obsquerentur, et frontis contumeliam in praedicta transferrent. Collaria enim fuisse apta fugitivis, restatur et Lucillius apud Nonium:Cum Manicis, Catulo, Collarique ut fugitivum.Deportem.Et est Collare apud Lael. Paschalinum Romae cum hac inscr. Tene me quia fugi, et revoca me domino meo Bonifatio Linario A Θ Apud eundem exstat aerea lamella utrinque inscripta suntque illae, quae in ipsa ad versa leguntur literae non prominentes, sed incisae et quidem non inleganter; at quae in eadem aversa conspiciuntur, in summa velut cute, cultelli acumine videntur exaratae negligentius. Et ex hoc demum capite erat olim Collaris ferrei gestatio famosa, ut notat Metaphrastes in Actis SS. Martyrum Carpi, Papyli, Agathodori et Agathonicae; ut quae liberos homines cedeceret. Neque vero non poterant verba in fronte commode imprimi, cum Theophilus Imperator undecim versus Theophanis et Theodori fratrum frontibus inscripsisse legatur, apud Baronium Not. in Martyrol. Et hae lamellae clavis forte capitatis ad collaria affigebantur, in indiciô suô fugitivos proderent. Quid autem sibi haec nota in fronte Inscriptorum voluerit, vide Licetum de Lucernis Antiqq. et plura hanc in rem, apud Pignorium de Servis. Baron. loc. cit. et Hieron. Aleandrum Comment. in Instit. Caii. De illis ita Ausonius Epigramm. 15.Pergame, non recte punitus, fronte subistiSuppticium, lentae quod meruêre manus.At tu, qui dominus, peccantia membra coerce,Iniustum, falsos excruciare reos.Aut inscribe istam, quae non vult scribere, dextram,Aut profugos serri pondere necte pedes.Quomodo Stigmata delere conati sint, innuit Columella. l. 10.Ponitur et lactis gustum quae condiat herba,Deiectura quidem fronti data signa fugarum,Vimque suam idcirco profitetur nomine Graio, etc.Sed et Milites Romanorum, priusquam matriculis eorum nomina insererentur, stigmata, in brachio vel manu, accipere consuevisse, patet ex L. Arcadii et Honorii: Stigmata, i. e. notae publicae fabricensium brachiis, ad imitationem tironum instigantur: more, ut videtur, a Graecis receptô, ad quem alludere Apostolum in Epistolis retro vidimus, ubi de Signatis manu. Mansit vox etiam recentiori aevô, de lemnisco nodato, vulgo Las qui Militi, post balneorum ceremoniam, longiori tunicâ induto, ad sinistrum humerum alligabatur, ut videre est apud Uptonum de Militari Offic. l. 1. c. 3. Ut de stigmasi reorum, item Clericorum graviter delinquentium, de quibus cap. audient. de crim. falsi, nil addam, Vide quoque supra, voce Inscripti, item Literati..
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.